- CINGULA
- CINGULAAe, apud Ovid. l. 3. de Arte, v. 444.Nec brevis in rugas cingula pressa suas.De Rem. idem l. 1. v. 238.Ut nova velocem cingula laedat equum.Communiter Cingulum, non militum modo gestamen, sed et nota fuit, sine qua nemo militaribus ordinibus censebatur dignus, quippe Cingulis insertos gladios gestabant. Ioh. Saresber. Polycraticil. 6. c. 13. Honorem gladii in cingulo militari frustra portat. Vide in voce Baltheus supra, et infra, ubi de Militibus. Eôdem Imperatores inaugurandi cingebantur, tamque necessarium militi fuit, ut per eum militia significaretur, et gestatum militem signaret, depositum vero denotaret exauctoratum et ignominiosâ missione castris excedere iussum. Fuit autem haec Cinguli militaris ademptio in gravissimis semper et ignominiosissimis poenis, dicebaturque Discinctura, item Recinctura. Herod. l. 7. Cohortibus, quae signa amiserant, hordeum dari iussit, Centurionesque manipulorum, quorum signa amissa fuerant, districtis gladiis discinctos destituit. Vide plura infra ubi de Veter. Zonis. Ad formam militaris disciplinae et civici Magistratus cingi sunt soliti: Unde M. Manilius, l. 5. Astronomic. de Consule Rom.Maenia succinctus curvô describit aratrô, etc.Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini, Antiqq. Rom. l. 10. Paralipom. Sed et aliis sua Cingula fuêre. Vide de mulieribus infra, ubi de Claves remittendi ritu. Hinc ea pro omni cinctu, cinctusque pro omni vestitu, apud Statium, Theb. l. 8. v. 567.---- triplici velaverat ostrôSurgentes etiamnum humeros et laevia materPectora, tunc auro phaleras auroque sagittasCingulaque et manicas etc. ----Et l. 1. Sylv. 2. v. 13.Ipsa toros et sacra parat, cinctuque Latino,Dissimulata Deam, crinem, vultumque genasqueTemperat. --- ---De Cingulo inprimis Pontificali, apud Israelitas, vide supra in voce Baltheus. In iis vero solitum aliquid fingi, unde nosceretur Dominus, indicat Virg. l. 12. v. 940. ubi Pallantis cingula Turno sunt causa mortis:---- iam cunctantem fectere sermoCoeperat, infelix humerô cum apparuit altôBalteus, et notis fulserunt cingula bullis,Pallantis pueri; victum quem vulnere TurnusStraverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.Hîc enim inimicum insigne notra est, quâ Pallantis arma a ceteris internosci possent. Et Cingula, Regni insignia habuisse, docet Val. Flaccus, l. 3. v. 342.Dat pictas auro, atque ardentes murice vestes---- ---- galeam dilectaque cingula RegniInicit, etc. ---- ----Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium Thebaid. l. 12. v. 440. et de Cingulo, ex testudinum marinarum testulis confecto, quô Mandarini Sinensium Proceres uti solent, Georg. de Sepibus, in Musaeo Collegii Romani Societat. Iesu, p. 34. Hinc Cinguli homines, Latinis dicti, qui gracilioris starurae sunt. Hoc enim zona praestat in tunicis, quae praecinguntur, ut ab ea parte, quâ cinctus est, graciliores homines reddat, etc. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, p. 105. Item Centurini, de quibus supra. Sed et Cingulum, inter vestes Ecclesiasticas Ecclesiae Romanae occurrit, apud Stephanum Eduensem Episc. l. de Sacramento Altaris, c. 10. et Menardum ad librum Sacram. Gregorii, p. 260. In antiquo Pontificali MS. Cinctorium appellatur: de cuius benedictione et usu in Communione Romana at Graeca, vide Macros Fratres in Hierolex. Adde quae diximus supra itidem in voce Baltheus: de Cingulorum incisoribus vero vide infra voce Furtum, item ubi de Sacculariis, et voce Sector, ac Zonae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.